monumenta.ch > Plinius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 17
{II} ergo tempestivae aquae hibernis primum imbribus, dein germinationem antecedentibus; tertium tempus est, cum educant poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his et serotinae aquae utiles, ut viti, oleae, punicis. hae tamen pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur, aliis alio tempore maturantibus. quapropter eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam in eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt pluvias, alio vero praecocia, ut pariter quidem omnia desiderent hibernum tempus, set ante germinationem.